Georgius Gingăraș

E Vicipaedia

Georgius (Dacoromanice Georgiu) Gingăraș (natus die 21 Maii 1959 Proilabi in Brăila circulo) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Gingăraș annis 1979 - 1984 apud Universitatem Bucarestensem geologiae et geophysicae studebat atque deinde ad annum 2000 pro societatibus commercialibus constructionum Piteşti operam dedit. Ab anno 2014 director instituti athleticae in Bascov in Argeș circulo est[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gingăraș, sodalis factionis Socialis Democraticae (PDSR, postea PSD), annis 2000 - 2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. A die 28 Decembris 2000 ad usque 19 Iunii 2003 minister iuventutis in consilio ministrorum Hadriani Năstase erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Gingăraș uxorem duxit atque filium habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]