Georgia Provincia

E Vicipaedia
Tabula geographica coloniarum Meridianarum, 1732–1777.
Savanna in Georgia, saeculo duodeicensimo ineunte.

Georgia Provincia, etiam Georgia Colonia, fuit una ex coloniis Meridianis in America Britannica, ultima ex tredecim coloniis primis a Britanniarum Regno constitutis in terris quae tandem Civitates Foederatae factae sunt. Angusta provinciae pars in dono primo ad occasum usque ad Flumen Mississippiense patuit.

Diploma corporatum coloniae Generali Iacobo Oglethorpe die 21 Aprilis 1732 a Georgio II concessa est, ex quo colonia appellabatur. Charta a concilio arcano regis die 9 Iunii 1732 sancta est. Oglethorpe, coloniam excogitans quae pro portu debitoribus esse potuerit, leges severissimas imposuit quas multi colonici reprehenderunt, sicut interdictio alcoholis. Oglethorpe, servitutem reprehendens, putabat formulam praediorum parvorum aptiores quam magna praedia rustica quae in coloniis septentrionalibus late inveniebantur; dona autem terrae minora fuerunt donis quae plurimi coloni desiderabant. Oglethorpe maluit provinciam pro loco habitationum debitorum Anglicorum et pauperum dignorum esse.[1] Alia causa coloniae conditae fuit ut colonia esset "civitas protegens" (fines), vel "colonia praesidium," quae meridianas coloniarum Britannicarum partes adversus Floridam Hispanicam defenderint. Oglethorpe excogitavit provinciam ab "agricolis robustis,"[2] qui finem custodire poterint; quam ob rem diploma coloniae servitutem prohibuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "the worthy poor."
  2. Anglice: "sturdy farmers."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!