Gaius Sentius Saturninus

E Vicipaedia

Gaius Sentius Saturninus (nescimus, quando natus sit; mortuus est ante annum 14) senator Romanus primo saeculo a.C.n. fuit qui consulatum anno 19 a.C.n. gessit. Patria ei Atina erat. Adhuc adulescens - si quidem de eodem viro agitur - anno 43 a.C.n. Sexti Pompei factionem sequebatur et proscriptus est. Iam anno 39 tamen Romam redire potuit[1]. Anno 19 consul creatus est, primo solus quia Augustus alterum consulatum sibi servatum aspernatus est, deinde ipso Augusto suadente cum Quinto Lucretio Vespillone[2]. His consulibus imperium consulare Romae et in Italia Augusto datum est. Sentius XVvir sacrisfaciundis Ludis Saecularibus anni 17 a.C.n. interfuit. Tum proconsul Africae fuit et deinde (annis 10 ad usque 7 a.C.n.) legatus Augusti pro praetore Syriae factus est. Ibi in iudicio filiorum Alexandri et Aristobuli Herodi regi in tribunali adsidebat et mortem frustra dissuasit[3]. Annis 6 a.C.n. - 3 a.C.n. in Germania sub Tiberio imperatore legatus pugnavit et ornamentis triumphalibus ornatus est[4]. Ante Augustum mortuus est[5]. Filii eius Gaius Sentius Saturninus consul ordinarius anni 4 et Gnaeus Sentius Saturninus consul suffectus eiusdem anni fuerunt. Tres filii enim ei erant qui omnes patrem in Syria legati comitabantur[6].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic in der Neue Pauly sed sunt qui de patre consulis tum agi putent, e.g. François Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome, 1985, ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 518-519 Hic legere potes
  2. Dio Cassius 54.10.
  3. Flavius Iosephus, Bell. Iud. I.538-541, 554, 577. Ant. Iud. XVI.277, 280, 283, 367-369 et XVII.6-7 et 57.
  4. Velleius Paterculus II, 105. Dio Cassius 55.28.
  5. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 424
  6. Ant. Iud. XVI.369


Antecessores:
Marcus Appuleius et Publius Silius Nerva
Consul
19 a.C.n.
cum
Quinto Lucretio Vespillone
Successores:
Publius Cornelius Lentulus Marcellinus et Gnaeus Cornelius Lentulus