Gaius Porcius Cato

E Vicipaedia

Gaius Porcius Cato (natus ante annum 150 a.C.n.; mortuus post annum 114 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Porcius Cato Licinianus anno 152 a.C.n. praetor designatus mortuus est. Pronepos eius Marcus Porcius Cato Uticensis erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 123 a.C.n. Cato IIIvir monetalis erat atque anno 117 a.C.n. praetor et deinde propraetor Siciliae. Anno 114 a.C.n. una cum Manio Acilio Balbo consulatum administrabat. Cato, qui Macedoniam provinciam acceperat, frustra contra Scordiscos certavit et deinde provinciam diripuit. Itaque anno 113 criminis repetundarum accusatus est[1]. Anno 109 a.C.n. iterum accusatus est, quod pecuniam a Iugurtha rege Numidiae accepisset, atque deinde in exilium abiit, ubi mortuus est[2].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, in Verrem II 3,184; II 4,22; Velleius Paterculus, Historia Romana II 8,1
  2. Marcus Tullius Cicero, pro Balbo 28; Brutus 128; Gaius Sallustius Crispus, Iugurtha 40,1-2


Antecessores:
Marcus Aemilius Scaurus et Marcus Caecilius Metellus
Consul
114 a.C.n.
cum
Manio Acilio Balbo
Successores:
Gnaeus Papirius Carbo et Gaius Caecilius Metellus Caprarius