Gaius Furius Pacilus Fusus

E Vicipaedia

Gaius vel Quintus Furius Pacilus Fusus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Furius pater erat Gaii Furii Pacili, consulis anni 413 a.C.n..

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gaius ipse anno 441 a.C.n. una cum Manio Papirio Crasso consul Romanus creatus est. Eo anno pax domi forisque fuit. Sed tamen de agris plebi tribuendis cum tribunis plebis certatum est[1]. Anno 435 a.C.n. Furius censor cum Marco Geganio Macerino collega fuit. Primo tempore tum populus in Campo Martio census est[2]. Anno 434 autem dictatore lege Marco Aemilio Mamercino lata censura, quae adhuc quinque annos habuit, annua et semestris facta est[3]. Anno 426 Furius tribunus militum consulari potestate erat et cum tribus collegis infeliciter contra Veios pugnavit. Itaque Mamercus Aemilius Mamercinus dictator nominatus est[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita IV 12
  2. op. cit. IV 22
  3. op. cit. IV 23
  4. op. cit. IV 31


Antecessores:
Marcus Fabius Q.f. Vibulanus et Postumius Aebutius Helva Cornicen
Consul
441 a.C.n.
cum
Manio Papirio Crasso
Successores:
Proculus Geganius Macerinus et Lucius Menenius Agrippae f. Lanatus