Gaius Cestius Gallus (consul 42)

E Vicipaedia

Gaius Cestius Gallus (quo anno natus sit, nescimus, mortuus est anno 67) senator Romanus fuit. Pater eius Gaius Cestius Gallus anno 35 consul ordinarius erat. Ipse anno 42 consul suffectus creatus est. Anno 63 legatus Augusti pro praetore Syriam suscepit, primo sine imperio in milites, quod apud Gnaeum Domitium Corbulonem mansit[1]. Anno 66 legionibus interim acceptis Iudaeam, ubi procurator Gessius Florus cum incolis iurgabat, pacare conatus est, sed ipso facto bellum Iudaicum dictum movit. Oppugnationem Hierosolymorum solvere coactus dum sese recipit gravem cladem subiit[2]. Anno 67 in Iudaea mortuus est. Successor in bello Iudaico erat Vespasianus, qui paulo post imperavit; in administratione Syriae Gaius Licinius Mucianus ei successit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XV 25,3; Flavius Iosephus, De bello Iudaico, II 280-285
  2. Flavius Iosephus, de Bello Iudaico II.499-558 et Vita 24, 30-31, 48, 347, 373-374, 394-395.