Gaius Cassius C.f. Longinus

E Vicipaedia

Gaius Cassius C.f. Longinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 154 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Filius vel nepos eius Gaius Cassius Longinus anno 124 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cassius Longinus anno 178 a.C.n. tribunus militum erat[1]. Anno 174 praetor urbanus electus est et anno 173 Xvir agris dandis assignandis[2]. Anno 171 una cum Publius Licinius C.f. Crassus consul electus est. Huic etiam bellum contra Persem regem Macedonum traditum est, quod etiam Cassius suscipere vuluerat. Sed Italiam provinciam accipit[3]. Contra consilia senatus privato consilio per Illyricum in Graeciam pervenire conatus est, quod autem patres interdixerunt. Annis 170 - 168 autem tribunus militum in Macedonia fuit. Anno 154 una cum Marco Valerio Messalla censor erat. Tum pro theatro perpetuo eystruendo sententiam tulit, sed Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum id impediebat[4].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLI 5,8
  2. Titus Livius, op.cit. XLII 4,4
  3. Titus Livius, op.cit. XLII 32,1-5
  4. Velleius Paterculus I 15,3; Valerius Maximus II 4,2


Antecessores:
Gaius Popillius P.f. Laenas et Publius Aelius P.f. Ligus
Consul
171 a.C.n.
cum
Publius Licinius C.f. Crassus
Successores:
Aulus Hostilius L.f. Mancinus et Aulus Atilius C.f. Serranus