Gabriel Leș
Gabriel Beniaminus (Dacoromanice Beniamin) Leș (natus die 23 Decembris 1975) rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.
Eruditio et munus[recensere | fontem recensere]
Leș apud Universitatem Timisvariensem oeconomiae studebat. Ab anno 2009 praefectus vicarius Satmarini circuli fuit.
Cursus honorum[recensere | fontem recensere]
Mense Octobri 2015 secretarius statalis in ministerio munitionis Romaniae nominatus est et emptiones armorum rexit. Die 11 Decembris 2016 pro factione PSD senator Romaniae electus est. Die 4 Ianuarii 2017 minister munitionis in consilio ministrorum Sorin Grindeanu factus est[1]. Die 29 Iunii 2017, postquam consilium ministrorum Grindeanu iussu praesidis PSD Livii Dragneae sublatum est, noniam in novum consilium Michaelis Tudose intravit. Successor eius minister munitionis Hadrianus Ţuţuianu factus est[2].
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Data senatoris Gabrielis Leș apud situm interretialem senatus Romaniae
- Biographia apud agerpres.ro die 3 Ianuarii 2017
Notae[recensere | fontem recensere]
Ministri munitionis Romanici (1861–)
Ministri principales rectionis Romanicae Sorin Grindeanu 2017
Ministri principales rectionis Romanicae Viorica Dăncilă 2018-2019