Foedus Fontis Bleaudi (1814)

E Vicipaedia
Paulus de la Roche, Napoleo Fontis Bleaudi (1845).

Foedus Fontis Bleaudi 11 Aprilis 1814 oppido eiusdem nominis apud Lutetiam signatum est.

Qui foedus signaverit[recensere | fontem recensere]

Napoleo I, postquam Lutetia ab alligatis occupata est et senatus Franciae eum imperatorem Francorum deposuit, cum alligatis Regno Unito, Borussia et Russia de condicionibus abdicationis convenit.

Quae stipulata sint[recensere | fontem recensere]

  • Napoleo imperator Francorum se imperio abdicavit et pro filiolo Napoleone II eiusque heredibus omnia iura deposuit. Sed ut uxor Maria Ludovica titulum imperatorium tenere potuit.
  • Napoleo Franciam reliquit et insulam Ilvam principatum accepit. Ei milites 400 praesidium secum ducere licuit.
  • Uxor eius Maria Luisa Ducatum Parmensem et Placentinum atque Suctatum Guastallam accepit. Napoleo (II) filius eius heres erat.
  • Et mater et fratres sororesque stipendia 250 000 Francorum per annum acceperunt, quam fortunam Francia solvere debuit.

Finis Foederis[recensere | fontem recensere]

Napoleo iam 1 Martii 1815 Ilvam reliquit et Ludovicum XVIII regem ab alligatis impositum fugavit; alligati autem iterum foedus contra eum fecerunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]