Ferdinandus Cortesius

E Vicipaedia
Wikidata Ferdinandus Cortesius
Res apud Vicidata repertae:
Ferdinandus Cortesius: imago
Ferdinandus Cortesius: imago
Ferdinandus Cortesius: subscriptio
Ferdinandus Cortesius: subscriptio
Nativitas: 1485; Medellín
Obitus: 2 Decembris 1547; Castilleja de la Cuesta
Patria: Imperium Hispanicum, Habsburg Spain, Hispania

Familia

Genitores: Martín Cortés de Monroy; Doña Catalina Pizarro Altamirano
Coniunx: Catalina Suárez Marcayda, Juana Ramírez de Arellano y Zúñiga
Proles: Martín Cortés, Leonor Cortés Moctezuma de la torre, Martín Cortés, 2nd Marquis of the Valley of Oaxaca, Doña Juana Cortés de Zuñiga, Doña Maria Cortés y Ramirez de Arellano

Memoria

Sepultura: Mexicopolis

Insignia heraldica

Ferdinandus Cortesius: insigne
Ferdinandus Cortesius: insigne
Ferdinandi Cortesii effigies (Museo Naval, Matriti).
Subscriptio Fernandi Cortesii.
Ferdinandus Cortesius anno 1529 a Christophoro Weidlitz pictus.

Ferdinandus Cortesius (natus Hernán Cortés de Monroy y Pizarro), primus Marquis Vallis Oaxacae (Metellini in Hispania natus anno 1485; Hispali mortuus, 2 Decembris 1547), fuit victor (Hispanice conquistador) Hispanicus et dux expeditionis quae casum Imperii Azteci saeculo sexto decimo ineunte effecit, magnas Mexici continentalis partes in dicionem Regis Castellae redigens. Ipse fuit unus colonorum Hispanicorum qui primum Hispanicae Americarum colonizationis statum coeperunt.

Cortesius, Metellini Hispaniae in familia minoris nobilitatis ortus, vitam in Novo Mundo degere statuit. Hispaniolam et deinde Cubam processit, ubi encomienda accepit et magistratus (alcalde) secundae urbis Hispanicae in insula conditae tempore brevi erat. Anno 1519, dux tertiae expeditionis ad continentem electus est, quam expeditionem ipse pecunia partim sustinebat. Didacus Velázquez de Cuéllar, gubernator Cubanus et Cortesii inimicus, expeditionem ipso abitus tempore revocavit, sed Cortesius mandatum neglexit. Ipse, in continentem egressus, fraude ac dolo se cum nonnullis indigenis Azteci contra alios felice sociavit. Domina Marina, muliere indigena La Malinche saepe appellata, ut interprete usus est, quae deinde ei Martinum filium peperit, unum e primis mixticiis in America putatum.

Cum gubernator Cubanus emissarios ad deprehendendum Cortesium emitteret, cum eis pugnavit eosque vicit, atque copias additas ut supplementa habuit. Epistulas recte ad regem conscripsit, quibus non poenas suae seditionis, sed gratias pro suis rebus prosperis petivit. Imperio Azteco deiecto, Cortesius Marchesa Vallis Oaxacae (Marqués del Valle de Oaxaca) appellabatur, dum Antonius de Mendoza, vir superioris gradus, Vicerex Novae Hispaniae appellabatur. Anno 1541, Cortesius in Hispaniam regressus est, ubi amare sed placide abhinc post sex annos mortuus est.

Malinche et Ferdinandus Cortesius. Manuscriptum e Tlaxcala saeculo sexto decimo (Lienzo de Tlaxcala).

Fontes de vita Ferdinandi Cortesii[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Versiones fontium
Historica et biographica
De fortuna

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferdinandum Cortesium spectant.