Fenestra Overtoniana

E Vicipaedia
Aedificium Mackinac in oppido Midland Michiganiae.

Fenestra Overtoniana[1] est in theoria politica notio, auctore Iosepho P. Overton, olim vice praeside Mackinac Center for Public Policy, quae "fenestram" in varietate vulgi opinionum de notionibus in republica secundum omnes rerum optiones describit.

Overton ipse rationem illius fenestrae movendae exposuit, quae notiones olim prohibitas comprehenderet dum notiones olim acceptas excluderet. Haec ratio ex amplificatione dependet notionum quae iam sunt minus acceptae quam proximae notionum fimbriae (Anglice: previous fringe ideas). Hoc consilio, vetustae notionum fimbriae minus extremae videntur, et ergo iucundae. Ponere igitur notionum fimbrias quae in animo fieri iniucundae habentur facit ut notiones in animo vere habitae civibus videantur iucundiores.

Gradus comprobationis notionum publicarum sic adumbrari possunt:

  • Animo concipi non potest
  • Radicalis
  • Accepta
  • Prudens
  • In vulgus grata
  • Ratio reipublicae gerendae (Anglice: public policy)

Theoria Fenestrae Overton a Miltonio Friedman in prooemio editionis anni 1982 libri Capitalism and Freedom scripto breviter repetitur: "Hoc esse nostrum, puto, propositum primum: provocationes ad rationes exstantes excolere, eas sustinere et praebere, donec quod reipublicae concipi non potest reipublicae inevitabile fiat" (Russell 2006).

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]