Ethica, ordine geometrico demonstrata

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Frontispicium libri.

Ethica, ordine geometrico demonstrata est liber ethicae ontologiaeque a Benedicto de Spinoza scriptus, annoque 1677 post mortem auctoris editus.

Opus hoc composuit Spinoza exemplum sequendo illustre librorum antiquorum de re geometrica sicut Elementa Euclidis vel Conicarum Libri Apollonii Pergaei. Definitiones verborum et axiomata in inceptu posita sunt, Propositiones sequuntur, quarum demonstrationes nituntur in illis, et de quibus corollaria et lemmata deducti sunt.

Scholia et explicationes expositionem augent et complent.

Doctrinae determinismi[1] et pantheismi a causa sui[2] putantur.

Partes[recensere | fontem recensere]

Librum in quinque partes dividit:

  1. De Deo - quandam demonstrationem verae naturae Dei et naturae ostendit, arguens Deum habuit esse substantiam perfectissimam (constitutam ex re infinita) et solam substantiam existentem. Conclusit quidem Deum et naturam idem esse (causam sui) et cunctas res singulares modos naturae (sive Dei)
  2. De Natura et Origine Mentis - Mentem arguit esse ideam corporis, modumque quo Deus cogitat; corpus autem modum quo Deus in spatium extenditur. Modum autem illi attributum, qui cogitatio dicitur, negat esse causam efficientem corporum, et vice versa.
  3. De Origine et Natura Affectuum - Causae internae et externae cunctos modos consciunt . Causa interna hominibus est conatus. Causae externae laetitia et dolor fiunt, et quidem sunt summae categoriae cunctarum affectionum aliarum.{?}
  4. De Servitute Humana, seu de Affectuum Viribus - Bonum est id quod certo scimus nobis esse utile.
  5. De Potentia Intellectus, seu Libertate Humana - Per cognitionem et amorem intellectu Dei sive naturae homines libertatem relativam formare possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ethica, Pars III, Propositio II, "Nec corpus mentem ad cogitandum nec mens corpus ad motum neque ad quietem nec ad aliquid (si quid est) aliud determinare potest."
  2. Ethica, Pars I, Definitiones, "Per causam sui intelligo id cujus essentia involvit exsistentiam sive id cujus natura non potest concipi nisi existens."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]