Ericus Pommer

E Vicipaedia
Wikidata Ericus Pommer
Res apud Vicidata repertae:
Ericus Pommer: imago
Ericus Pommer: imago
Nativitas: 20 Iulii 1889; Hildesia
Obitus: 8 Maii 1966; Angelopolis
Patria: Germania, Civitates Foederatae Americae

Ericus (Theod. Erich) Pommer (natus 20 Iulii 1889 Hildesiae, mortuus 8 Maii 1966 Angelopolis) factor pellicularum Theodiscus erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1905 cum familia Berolinum venit atque tirocinium mercatoris fecit. Deinde pro primo societate pellicularum Francica "Gaumont" Vindobonae, deinde pro societate "Eclair" operam dedit. Anno 1913 iterum Berolinum venit. Anno 1914 miles factus Bello Orbis Terrarum I interfuit. Anno 1915 societatem propriam pellicularum condidit et diurnalia hebdomadalia fecit. Bello finito multas pelliculas clarissimas (vide infra) fecit. Anno 1933, postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, primo Lutetiam deinde Americam emigravit et anno 1944 civis Americanus factus est. Annis 1946 - 1949 summus legatus pellicularum Americanorum in Germania fuit. Deinde et in Germania et in CFA pelliculas fecit.

Pelliculae selectae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ericum Pommer spectant.
  • De Erich Pommer in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!