Ericus Cordua

E Vicipaedia
Wikidata Ericus Cordua
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4 Aprilis 1880; Gustrovium
Obitus: 27 Decembris 1937; Suerinum
Patria: Imperium Germanicum

Ericus Cordua (natus 4 Aprilis 1880 oppido Güstrow, mortuus 27 Decembris 1937 Suerini) iuris peritus ac vir publicus Theodiscus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius mercator dives erat. Ipse Novae Streliciae gymnasium frequentabat et anno 1899 testimonium maturitatis accepit. Deinde Heidelberga, Berolini atque Rostochii iurisprudentiae atque rebus publicis studebat. Referendarius et deinde assessor factus annis 1911 - 1933 minister publicus in administerio aerarii publici Megalopolis-Streliciae laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1928 brevi tempore (mense Februario/Martio) una cum Haroldo Ludewig administerium civitatis rexit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides Ministrorum Megalopolis-Streliciae (1918-1933)
Megalopolis-Streliciae
Megalopolis-Streliciae

Petrus Stubmann (DDP) | Ioannes Krüger (SPD)  | Curtius Baro de Reibnitz (SPD) | Carolus Schwabe (DNVP) | Haroldus Ludewig (nullius factionis) et Ericus Cordua (DNVP) | Curtius Baro de Reibnitz (SPD) | Henricus de Michael (DNVP) | Fridericus Stichtenoth (NSDAP) |