Engden

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Engden
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 52°23′59″N 7°10′59″E
Numerus incolarum: 414
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 44.3 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Engden: situs
Engden: situs
Engden cum ecclesia Sancti Antonii

Engden est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Engden est praeterea pars communis generalis Schüttorf. Ad commune etiam vicus Drievorden pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1370 Engden, anno 1138 Drievorden primo in actis descriptum est[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Engden pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Engden ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Engden cum aliis communibus se ad commune generale Schüttorf coniunxit atque vicum Drievorden ad se adiunxit. Anno 2001 Gerhardus Theißing primo magister civium electus est et adhuc manet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Engden spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]