Encyclopaedia Metallum

E Vicipaedia
Insigne The Metal Archive

Encyclopaedia metallum vel The Metal Archives est situs interretialis (ita Latine et Anglice appellatus) qui greges in variis musicae metallicae gravis generibus perscribit.[1] Hoc opus a Matthaeo Sullivan in diario Nashville Scene appellatur principale interretis datorum repositorium omnium rerum quae in mundo metallico sunt 'verai' [verae]."[2][3] Magazina Terrorizer situm appellavit "plenissimum paene omnium metallicorum gregum terrestrium indicem, discographiis solidissimis, impigro spatio publico, et conectente sodalium indice qui sempiternam scaenae metallicae pulchritudinem incestam monstrat"[4] praeditum.[5] Nihilominus, greges qui genera in controversiam vocata canere malunt et a situ ipso spreta eximuntur.

Encyclopaedia Metallum late patens de quoque grege data praebere conatur, inter quae discographia, insignia, picturae, verba, musici, biographiae, trivia, et recognitiones a lectoribus relatae. Situs, etiam systema gregum in tabulariis perscriptorum praebens, praeconiisque mercatoriis carens, libere administratur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The purpose of Encyclopaedia Metallum: The Metal Archives is to keep on being the most complete database regarding heavy metal bands. This is the only official Metal Archives page on Facebook" (https://www.facebook.com/metal.archives).
  2. Anglice: "the Internet's central database for all that is 'tr00' [sic] in the metal world." Hoc tr00 est vocabulum Anglicum pro 'vero', usu interretiali in sermone barbaro scriptum.
  3. Matt Sullivan, "The Indie-Fication of Metal, 2009," Nashville Scene (City Press LLC), 16 Augusti 2013; situs accessus 29 Augusti 2013.
  4. Anglice: "exhaustive list of pretty much every metal band ever, with full discographies, an active forum[,] and an interlinking members list that shows the ever-incestuous beauty of the metal scene."
  5. "A Decade in Downloading", Terrorizer's Secret History of . . . the Decade, December 2009.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]