Ducatus Severiensis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Haec pagina ducatum Ruthenicum explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Ducatus Severiensis" appellatur, vide Ducatus Severiensis (discretiva).

Wikidata Ducatus Severiensis
Res apud Vicidata repertae:
Principatus
Locus: 51°59′0″N 33°16′0″E

Forma

Gestio

Ducatus Severiensis[1][2] (Russice Северское княжество, tr. Severskoe knjažestvo; Ucrainice Сіверське князівство, tr. Sivers'ke knjazivstvo) fuit ducatus Ruthenicus, in regione historica Severia ad fluxum medium Desnae fluvii situs, metropolim habens Novogardiam Severiae, unde etiam ducatus Novogardiae Severiae[2][3](Russice Новгород-Северское княжество, tr. Novgorod-Severskoe knjažestvo; Ucrainice Новгород-Сіверське князівство, tr. Novhorod-Sivers'ke knjazivstvo) nominatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1097 ut dicio ducatus Czernihoviensis formatus, ducatus Severiensis sicut et alii ducatus Russiae Kioviensis a ducibus variis gentis Rurici (quorum Inguarus Sventoslai filius narrationis de expeditione militari eius gratia notissimus est) administrabatur. Postquam Mongolo-Tatari ducatum invaserunt, anno 1239, is sub potestate Ordae Aureae manebat circiter ad annum 1360, cum Magnus Ducatus Lituaniae ducatum Severiensem inter alias terras adiunxit. Anno 1454 Casimirus IV, rex Poloniae et magnus dux Lituaniae, ducatum Novogardiae Severiae duci Ioanni (filio Demetrii, adversarii Basilii II in pugna pro thronum Moscoviae, e terra sua profugo) in administrationem dedit. Anno 1500 autem dux Basilius Ioannis filius, ducatum Severiensem ut dicionem hereditariam tenens, cum terra sua in potestatem magni ducis Basilii III Moscovitici venit. Post bellum sequente inter magnos ducatus Lituaniae et Moscoviae, anno 1503 indutiis finitum, ducatus Severiensis in Magno Ducatu Moscoviae mansit, ubi post annum 1523 (duce Basilio illo Severiensi tunc Moscuae arrestato et anno 1529 mortuo) rite abolitus est, quum iam saeculis sequentibus ut provincia vel regio historica commemorabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ducatus Severiensis" (cum Novogardia Severiae metropoli): [1]; [2], [3], [4].
  2. 2.0 2.1 "Ducatus Novogardiae Severiae seu Severiensis Ducatus": [5].
  3. "Ducatus Novogardiae Severiae": [6], [7], [8].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]