Domus Aurea

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia

Domus Aurea
Regio: Regio III
Genus aedificii: Domus principalis
Confectum seu sacratum: c. 68 p.C.n.
Patronus: Nero imperator
Architectus: nescitur
Domus Aurea partim sub thermis Traiani iacet.

Domus Aurea imperatoris Neronis testimonium dat tam ad potestatem et humanitatem Imperii Romani quam ad casum eius. Circa locum ubi hodie stat Amphitheatrum Flavium, Nero suum "rus in urbe" aedificandum curavit, lacu, vineis, tholoque aureo praeditum. Cum trecentis cameris, eleganter ornatis, domus Neroni locum pro festivitatibus magnis dedit. Mortuo autem imperatore, domus imperfecta iacebat. Otho igitur "nec quicquam prius pro potestate subscripsit quam quingenties sestertium ad peragendam Auream Domum,"[1] quae res pro certo infecta manebat, bellis mox inter Othonem, Vitellium, Vespasianum saevientibus. Imperatoribus Flaviis, qui Domum Flaviam construi iusserunt, Domus Aurea adhibita est in fundamenta Thermarum Traiani, ut in oblivione iaceret. Saeculo tamen quinto decimo, domus iterum est inventa sub thermis, et decorationes eius, grottesca dictae, ad formandam pictoralem illius temporis artem serviverunt. Nostra aetate relicta domus Neronianae effossa visere licet; sed cum illis temporibus villa grandissima late circumspiciendi libertatem praebuerit, hodie conclavia subterranea sunt, obscura, fenestris carentia.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!