Cyrus Minor

E Vicipaedia
Iter Cyri a Sardibus usque ad Cunaxam ubi interfectus est. Postea milites Graeci per montes ad Pontum redierunt.

Cyrus Minor[1] fuit filius regis Persarum, Darii II, et eius uxoris Parysatidis, frater minor Artaxerxis II cui regnum eripere conatus est. Natus circa 424 a.C.n., anno 401 a.C.n. pugna apud Cunaxam in Babylonia occisus est. Minor dicebatur ne confunderetur cum magno Cyro, conditore imperii Persici. De eius vita praecipuus fons nobis est scriptor Graecus Xenophon, qui Cyrum in bello adversus fratrem comitatus est. Cui tamen fonti non fides sine suspicione habenda est : nimis enim Cyro favet.

Anno 407 a.C.n. satrapes Lydiae, Magnae Phrygiae, Cappadociae[2] a patre factus navalibus copiis praeerat, quae cum Lacedaemoniis adversus Athenienses pugnare deberent. Tunc socios pecunia[3] saepe adiuvit necnon novas naves plus quam semel ministrando (nam maritimis proeliis Lacedaemonii plures clades ab Atheniensibus acceperunt). Patre vero mortuo anno 404 a.C.n. insidias fratri Artaxerxi regnare incipienti parare a Tissapherne, satrapa Cariae et Ioniae, accusatus[4], nisi precibus matris Parysatidis donatus esset, in satrapiam salvus non redisset, ubi iniuriam sibi factam ulcisci constituit. A quo tempore magnum exercitum colligere coepit, tamquam expeditionem adversus Pisidas pararet[5]. Bello autem Peloponnesio confecto, Lacedaemonios victores Cyrus auxilia rogavit, quae suorum priorum beneficiorum velut merces forent[6]. Nec Sparta recusavit sed eum classe sua adiuverunt atque milites Graecos Bello Peloponnesio exercitatos ac sibi pecuniam ex arte militari quaerentes in Asiam tramitti siverunt. Illi mercenarii Graeci, quibus mox nomen Decem Milia inditum est, quamquam primo ignari quo ducerentur[7], tamen, ducente Lacedaemonio profugo Clearcho, Cyrum usque ad Cunaxam in Babyloniam secuti sunt. Ibi proelio commisso cum rege Artaxerxe, Graeci quidem adversarios fuderunt atque fugientes persecuti sunt, sed redeuntes cognoverunt Cyrum et qui circa eum steterant media acie perisse.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cicero, Senec. 17,59. Div. 1,25,52.
  2. Hell. I,4,3. Anabasis I,9,7.
  3. Hellenica I,5,3-8 ; I,6,18 ; II,1,10-11 ; II,3,8. Thucydides II.65.12.
  4. Anabasis I,1,3 : fortasse iure etiam si Xenophon verbum διαβάλλει ponit.
  5. Anabasis I,2,1.
  6. Hellenica III,1,1.
  7. Anabasis I,3,1.