Cumbia

E Vicipaedia
Pueri cumbiam saltantes

Cumbia est genus saltationis quod saeculo XIX in litore Columbiano ortum est. Primum in die festo Virginis Candelariae candelis saltabatur. Saeculo XX se per Americam pandit et saltatio populo gratissima fuit ante ascensum salsae.[1] Cumbia etiam musicam cum hac saltatione coniunctam significare potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Susan V. Cashion, "Latin American Dance" in Encyclopaedia Britannica (2019).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad cumbiam spectant.