Crito (Plato)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Crito

Crito (Graece Κρίτων) est philosophicum Platonis iuvenis scriptum.

Quoniam Socrates primarum partium actor est, scriptum Socraticum vocatur ac titulus eius "Crito" est quia ipse Crito, Socratis fidus discipulus et amicus eius, alter actor est.

Scripto forma dialogi est atque colloquii participes tantum Socrates et Crito sunt. Quaestiones principes dialogi de respectu legis ac fidelitate erga patriam sunt, nam Crito, Socrate ab Atheniensibus damnato capitis et incluso in Prytaneo, ad fugam Athenis suo magistro persuadere conatur sed philosophus negat iustum esse fugere exponendo nonnulla argumenta contra suam fugam dum cum Critone disputat.

Tandem Socrates mente sibi fingit Athenarum legum personificationem et hoc artificio non solum amico suadet ne fugere oporteat sed etiam ut patriae esse fidelis iustum sit.

Personae
  • Socrates
  • Crito
  • Prytanei custos
  • Simmia Thebanus
  • Cebes Thebanus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eduardo Esteban Magoja, Sócrates, hoplita de la polís: derecho y obediencia en el Critón de Platón, Editorial Comares, Granatae 2017, ISBN 978-84-9045-512-8
  • Romano Guardini, Der Tod des Sokrates. Eine Interpretation der platonischen Schriften Euthyphron, Apologie, Kriton und Phaidon, Francke, Bernae 1945, editio septima prodiit apud Matthias-Grünewald-Verlag, Moguntiaci 2001, ISBN 3-7867-8430-2
  • Mario Montuori, Per una nuova interpretazione del Critone di Platone, eitio altera, Vita & Pensiero, Mediolani 1998, ISBN 88-343-0069-6
  • Michael C. Stokes, Dialectic in action. An examination of Plato's Crito, Classical Press of Wales, Swanseae 2005, ISBN 978-0-9543845-9-3
  • Peter Unruh, Sokrates und die Pflicht zum Rechtsgehorsam. Eine Analyse von Platons "Kriton", Nomos Verlagsgesellschaft, Aquae Aureliae 2000, ISBN 3-7890-6854-3
  • Anthony Douglas Woozley, Law and Obedience. The Arguments of Plato's Crito, Duckworth, Londonii 1979, ISBN 0-7156-1140-2