Corpus (mathematica)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Numeri integri secundum modulum primum n sunt corpus.

Corpus, in mathematica, est anellus cuius elementa (zeri "0" excepto) sub operatione "*" quoque formant gregem abelianum in systemate algebrae. Numeri rationales sunt corpus; numeri integri non sunt, quod integri elementa inversa non habent: 1/2, exempli gratia, non est integer.

Corpora finita, hoc est corpora quae numerum finitum elementorum habent, magni momenti sunt in theoria numerorum. Integri secundum modulum quendam primum sunt corpus. Integri secundum modulum compositum autem non sunt, quod elementa praeter zerum non sunt catervam: sub multiplicatione non clauduntur, quod sunt elementa a, b ≠ 0 ut ab = 0.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • MacLane, Saunders,et Garret Birkhoff. 1979. Algebra. New York: Macmillan.

Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!