Cornelia (Scriboniae filia)

E Vicipaedia

Cornelia (nata 46/45 a.C.n., mortua 16 a.C.n.) fuit filia P. Scipionis Salvitonis (consulis anni 35 a.C.n.) et Scriboniae quae postea Octaviano nupsit; neptis igitur fuit Sullae. Soror fuit P. Scipionis (qui consulatum anno 16 a.C.n. tenuit) sororque ex matre Iuliae maioris Augusti filiae. Corneliam in matrimonium duxit Paullus Aemilius Lepidus, anno 34 a.C.n. consul suffectus, anno 22 a.C.n. censor; e qua genuit L. Aemilium Paullum qui consul fuit anno 1 p.C.n. Pro Cornelia anno 16 a.C.n. mortua Sextus Aurelius Propertius poëta elegiam (4.11) scripsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]