Codex Cairensis

E Vicipaedia

Codex Cairensis (etiam Codex Prophetarum Cairensis) est antiquissimum manuscriptum Hebraicum, quod textum prophetarum Veteris Testamenti continet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Secundum colophon "anno 827 exeunte post secundum templum destructum" (= 895 p.C.n.) a Mosche ben Ascher in urbe Tiberia scriptus et notis Masoreticis instructus est.
Communitati Caraorum Hierosolymis donatum et ibi anno 1099 ab equitibus cricigeris ablatum esse traditur. Postea in possessionem communitatis Caraorum Cairensis venit, quae codicem adhuc asservatur. Datatio autem novis investigationibus nuper in dubium venit. [1]

Id, quod continet[recensere | fontem recensere]

Codex libros, qui secundum terminologiam Iudaicam ad prophetas pertinent, amplectitur, i.e. praeter libros Isaiae, Ieremiae, Ezechielis, Danielis et Dodecapropheton etiam libro Iosue, Iudicum, Samuelis et Regum (qui posteri etiam "prophetae anteriores" vocantur).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. The Hebrew University Bible Project: Ezekiel, p.xli, annotiatio 116 (tr. ex lingua Anglica): "Nuper consequenter probatum est scribam et ‘naqdan’ (= qui vocales addit) Codicis prophetarum Cairensis Mosche ben Ascher non fuisse neque in annum 895 datari posse, sed potius in saeculum undecimum. Vide M. Beit-Arié et al., Codices Hebraicis litteris exarati quo tempore scripti fuerint exhibentes (Monumenta palaeographica medii aevi. Series Hebraica; Parisiis/Hierosolymis: Brepols, 1997) 25-29; D. Lyons, The Cumulative Masora: Text, Form and Transmission (Beer-Sheva: Ben-Gurion University Press, 1999 [4]-7 (Hebraice)".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ernst Würthwein: Der Text des Alten Testaments. Eine Einführung in die Biblia Hebraica. 4. ed. aucta. Württembergische Bibelanstalt, Stuttgardiae 1974, ISBN 3-438-06006-X.

Nexus interni

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!