Claudius Lorrain

E Vicipaedia
Claudius Lorrain

Claudius Lorrain vel le Lorrain, nativitus Gellée, fuit pictor Francicus, anno 1600 aut paulo post natus Chamagne in communi Lotharingiae, mortuus Romae die 23 Novembris 1682.

Vita[recensere | fontem recensere]

Claudius aetate XII annorum parentes perdidit, ut Friburgum Brisgoviae ad fratrem Ioannem se conferret qui eum delineandi artem docuit. Inde Romam iit ubi sub manus Augusti Tassi topiarii pictoris venit (usque annum 1625). Eodem tempore eum instruebant etiam Paulus Bril, Adam Elsheimer et Hannibal Carracci. Postquam Venetiis Titiani opera admiratus est in patriam revertit. Operam Nanceii dans anno 1627 Romam revenit ubi duae tabulae a cardinale Guidone Bentivoglio mandatae famam auxerunt et nova opera arcessebant.

Lorrain in arte idealismo favebat naturam veram depingere nolens. Italicas scaenas potius in poemata regionalia mutavit. Odor tener, lux clara atque modesta in tabulas sparguntur, quarum compositio poetica et magnifica est. Praeter Lorrain in pictura topiaria excellebat et Nicolaus Poussin. Lorrain tenero penicillo pingens amabilis magicusque esse videtur, cum sit Poussain severior et magnificus cum lineis fortioribus. Interim autem imagines Claudii Lorrain nimium moribus consentaneae et usu receptae sunt cum formis artificiosis. Neque domos neque bestias bene pingebat; accidit, ut famuli partes istas farcire deberent.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Lorrain multos successores imitatoresque habuit artifices usque in saeculum XVIII moturus. Ecce res curiosa: Plagarum delineationes minores confecit, quas in Librum veritatis inseruit ad opera authentica detegenda. Tria opera magni momenti in Palatio Doria Genuae inveniuntur, inter quae illud de Molendino; in Pinacotheca Nationali Londiniensi inveniuntur Narcissus et Echo, Hagar in deserto, Procris mortua, Sancta Ursula cum virginibus appellens, Regina Saba. In Palatio Bridgewater Londinii autem sunt Rubus ardens, Nymphae saltantes cum Apulei pastore. Devonshire habet citatum opus Liber veritatis, qui editum est Londinii annis inter 1774 et 1777 sub titulo Liber veritatis, or a collection of 100 prints after the original designs of Claude le Lorrain delineatore Earlom. In Castello Longford Castle (apud Salisbury) inveniuntur Portus sole oriente cum ruinis et aquaeductu. In Museo Lupariensi sunt multae res, e.g. Matrimonium sub arboribus, Campus Vaccino, Cleopatra appellens, Unctio David, Victimae paratio, Rupellae obsessio. Museum Neapolitanum habet Solem occidenten et Antrum Egeriae, Petropolitani autem Quattuor anni tempora. Monacenses gaudeant de Solis ortu et de Solis occasu cum bestiarum grege atque de Abraham qui Hagar cum Ismael demittit. Berolini et Regio Italica maritima cum pastoribus est et altera cum Diana, Hippolyto et nympha Aricia. Dresdae sunt bis Acis et Galatea et Fuga in Aegyptum.

Lorrain etiam rasiones XLII confecit, quae magno valore sunt.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Günther Bergmann: Claude Lorrain. Das Leuchten der Landschaft. Prestel, Monaci 1999, ISBN 3-7913-2055-6.
  • Kurt Gerstenberg: Claude Lorrain. Landschaftszeichnungen. Woldemar Klein, Aquis Aureleis 1952.
  • Marcel Roethlisberger (ed.): Im Licht von Claude Lorrain. Landschaftsmalerei aus drei Jahrhunderten. Hirmer, Monaci 1983, ISBN 3-7774-3500-7.
  • Werner Schade (ed.): Claude Lorrain. Gemälde und Zeichnungen. Schirmer Mosel, Monaci 1996, ISBN 3-88814-769-7.
  • Werner Schade: Claude Lorrain. Edition Nationale, Lutetiae 1999, ISBN 2-7433-0271-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Claudium Lorrain spectant.