Claudius Aziza

E Vicipaedia
Wikidata Claudius Aziza
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1937;
Patria: Francia

Claudius Aziza (natus Claude Aziza 1937) est eruditus, Latinista, et professor Francogalllicus. Litterarum Classicarum magister aggregatus et professor honoris causa apud Universitatem Tertiam Lutetiae (« Sorbonna Nova ») est.

Notissima eius opera de hodiernis libris et pelliculis quae de antiquitate sunt. Non solum investigator academicus sed etiam moderator et anthologista,[1] qui semper enitus est ut scientiam atque culturam popularem apud quam plurimos homines divulgaret. Itaque particeps fuit librorum Alexandri Dumas denuo edendorum et periodicorum historicorum Francogallicorum L'Histoire (Historia) et Le Monde de la Bible (Mundus Bibliorum Sacrorum), libros composuit tam de pelliculis Peplis (Francogallice Peplum, Anglice Swords and Sandals) quam de pelliculis Western (vel « de bubulcis Americanis », vel de « Vetere Occidente ») et libros nubeculatos Francogallicos quosdam de antiquitate in Latinum convertit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Moderator fuit florilegii nuncupati Mythistoria Lunae (Le roman de la Lune, Lutetiae, ed. Omnibus, ISBN 9782258080195.

Opera[recensere | fontem recensere]

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

  • Tertullien et le judaïsme (Tertullianus et Iudaei) (Tertullien et le judaïsme Dissertatio, 1972) (de Tertulliano)
  • Encyclopédie de poche de la science-fiction (cum Iacobo Goimard) Parva Encyclopaedia Scientae Ficticiae, Lutetiae, Pocket, coll. « Science-fiction », 1986-1987
  • Pompéi, le rêve sous les ruines, (Pompei vel somnum sub ruinis, France Loisirs, 1997)
  • Le Péplum : l'Antiquité au cinéma (Peplum vel Antiquitas in cinematographeis, Cinémaction n° 89, Condé sur Noireau, éditions Charles Corlet, 1998)
  • Le Tour de Jules Verne en 80 mots ("80 verba quae Iulium Verne describunt",cum Catharina Boëlle-Rousset, Le Pré aux Clercs, 2005)
  • Néron : le mal-aimé de l'Histoire (« De Nerone quem historici calumniati sunt », Lutetiae, Gallimard, coll. « Découvertes Gallimard » (nº 493), 2006)
  • Guide de l'Antiquité imaginaire. Roman, cinéma, bande dessinée (Mystagogus Antiquitatis ficticiae per mythistorias, pelliculas et libros nubeculatos, Lutetiae, Belles Lettres, 2008)
  • Le péplum, un mauvais genre (Genus infame Peplorum, Lutetiae, Klincksieck, coll. « 50 questions », 2009)
  • Toi Tarzan, moi fan (Tu Tarzan, ego admirator, Lutetiae, Klincksieck, 2012)
  • Murex et Aurum, Dargaud, ISBN 9782505019480, versio latina libri nubeculati francogallici nuncupati Murena, tomus primus : La Pourpre et l'Or Philippi Delaby et Ioannis Dufaux
  • Ex arena et cruore, cum Iulia Gallego et Martina Quinot-Muraciolle, Dargaud, ISBN 97825050664460, versio latina libri nubeculati francogallici nuncupati Murena, tomus secundus : De sable et de sang Philippi Delaby et Ioannis Dufaux
  • Dictionnaire du western(cum Ioanne-Maria Tixier, i.e.Dictionarium pellicularum Western, ed. Vendemiaire, 2015)

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Biographia (Francogallice)