Chrysippus

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Chrysippus (discretiva)

Herma Chrysippi e Museo Lupariensi Lutetiae

Chrysippus Soleus (Graece Χρύσιππος ὁ Σολεύς; natus Solis ca. 279 a.C.n.; mortuus Athenis ca. 206 a.C.n.) fuit philosophus Graecus Stoicus. Anno 232 Chrysippus Cleanthem subsecutus est cum dux Stoae factus est. Circa annum 260 Athenas advenerat ubi in Academia Sceptica philosophiae studuit. Propter egregiam operam in logica et aliis doctrinae partibus factam alter, post ipsum Zenonem, Stoicismi conditor habetur.

Opera eius omnia deperdita sunt, sed fragmenta et testimonia multa, a posteris conservata, Ioannes ab Arnim in Stoicorum veterum fragmentis collegit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Chrysippo in Internet Encyclopedia of Philosophy (Anglice)

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!