Charta biblica

E Vicipaedia
Liber Bibliothèque de la Pléiade. Tenuitas chartae biblicae sinit ut libri quibus sunt multae paginae mediocriter spissi maneant.

Charta biblica est tenuis chartae gradus, ad imprimendos libros multas paginas habentis adhibitus. Vocabulo proprio appellatur charta compensata levis, et est genus chartae illitae sine ligno. Hic gradus chartae fibras xylini vel lini saepe continet ut validior contra tenuitatem sit. Adhibetur ad imprimenda exemplaria Bibliorum Sacrorum, encyclopedias, dictionaria, et nonnullorum librorum fictionis, sicut libri a Bibliothèque de la Pléiade prolati. Praeterea, Norton Anthology of English Literature charta biblica etiam utitur, quam quidem commentator diarii New York Times evanescentem sigarellorum chartam (wispy cigarette paper) appellavit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Bible paper" in Matt T. Roberts and Don Etherington, Bookbinding and the Conservation of books: A Dictionary of Descriptive Terminology.