Catharina Franciae

E Vicipaedia
Nuptiae regis Henrici et principissae Catharinae, Trecis in Francia die 2 Iunii 1420 celebratae, in Ioannis Chartier chronico Caroli VII pictae (Bibliotheca Britannica MS Royal 20 E.vi, saec. XV exeunte)

Catharina, principissa Franciae et regina Angliae (nata die 27 Octobris 1401; mortua die 3 Ianuarii 1437)[1] fuit filia regis Francici Caroli VI, soror Caroli VII et ab anno 1420 uxor regis Anglici Henricus V, cui peperit principem Henricum, patri successorem. Marito mox mortuo Catharina clam Ioanni Tudor nupsit, qui ex ea genuit Edmundum (futuri regis Henrici VII patrem).

Catharina, filia Caroli VI uxorisque Isabellae de Bavaria, Lutetiae nata est in Hospitio S. Pauli (domo regum). Iam anno 1403 in matrimonium promissa est Carolo de Borbonio (qui et ille anno 1401 natus erat). Sed ab anno 1408 rex Anglicus Henricus IV principissam Francicam quae filio suo nupserit quaerebat ad pacem inter duas nationes roborandam; ad quod negotium Catharina iam annp 1413 proponitur, sed frustra ob bellum anno 1415 resumptum. Denuo die 2 Iunii 1419 Henricus V (patre iam mortuo) et Catharina Mellenti (haud longe a Lutetia distante) sibi occurrerunt. In matrimonium coniuncti sunt die 2 Iunii 1420 Trecis in ecclesia Sancti Ioannis. Inde Franciam cum exercitu Anglico transiverunt usque ad Lutetiam, ubi nativitatem Domini in Palatio Lupariensi celebraverunt. Inde Rotomago, Ambianis et Calesio visitatis Londinium die 21 Februarii 1421 magna festivitate intraverunt. Catharina in eadem urbe post duos dies ab archiepiscopo Cantuariensi Henrico Chichele regina Angliae coronata est. Per Angliam mox peregrinaverunt usque ad Leicestriam (ubi Pascha celebraverunt) et Eboracum (quo die 2 Aprilis 1421 pervenerunt). Catharina Windsoriae die 6 Decembris 1421 filium Henricum peperit; maritus autem iam in Franciam reditus est. Ibi Catharina mense Maio 1422 properavit cum Ioanne, duce Bedfordiae, qui eam ad Rotomagum et inde Vincenas conduxit. Cum marito ad Lutetiam et Silvanectum pergit; qui autem eodem anno aegrotans die 31 Augusti 1422 mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sed 3 Ianuarii 1438 secundum Europäische Stammtafeln vol. 2 tab. 63 et Medlands

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!