Carolus de Lignieres

E Vicipaedia
Wikidata Carolus de Lignieres
Res apud Vicidata repertae:
Carolus de Lignieres: imago
Carolus de Lignieres: imago
Nativitas: 1630, 1640;
Patria: Francia

Carolus de Lignieres (ab anno 1630 ad annum 1640 natus), natalis annus et dies incerti sunt, quia Rerum novarum Franciscarum temporibus status civilis aristocratici documenta combusta sunt.[1] Fuit scriptor et poëta. Dominus Caudriacus anno 1672 factus, Felici-Ignatio-Guillelmo Taffin, ut aiunt, successisset, Carolumque Viefville successorem habuisset.

Vita[recensere | fontem recensere]

Regens in collegio Grassinorum fuit, deinde rhetoricam in Collegio Plessis-Sorbona professus est [2]. Audivimus eum auctorem plurium operarum neolatinarum fuisse, et aliquot christianas tragoedias versibus scripsit.[3]

Nonnullae saeculo vicesimo primo inspectae sunt, ut personae martyrii in tragoediis septimo decimo saeculo scriptis actae resoluriter inter se compararentur, praecipue cum tragoediis a Petro Corneille scriptis, in quibus de Polyeucto illa.[4]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Panegyricus Christinae, Suecorum reginae, dictus ad solennem scholarum instaurationem, nonis oct. 1656[5],(1656)[6]
  • Caecilia virgo et martyr. Tragoedia christiana. Acta in theatro Grassiriorum die jan. 24 1657[7] (1657)[8]
  • In rectoratum illuatrissimi domini domini Joannis Le Houx, gymnassiarchae Grassinaeorum[9], (1659)[10]
  • de triumphali regis et reginae ingressu oratio panegyrica. In scholarum instauratione pronunciata (1660) / Parisiis, ex typographia Francisci Le Cointe, [1660] [11][12]
  • Nobilissimo adolescenti D.D. Petro de Bragelongne, post propugnatas theses philosophicas epinicium[13], (1661)[14]
  • In obitum clarissimi ... domini domini Joannis Le Houx,... Elegia. [Signé : Carolus de Lignieres][15]
  • Alexius: Tragoedia nuper acta[16], ( 1665) [17]
  • Clarissimo viro D.D. Carolo Gobinet Sorbonae doctori celeberrimo, necnon Sorbonae-Plessaei gymnasiarchae vigilantissimo. De festo sancti Caroli. Carmen protrepticum[18].
  • Agatha, virgo et martyr, tragaedia christiana[19](1666) [20]
  • Illustrissimo domino dom. Henrico Achilli de La Rochefoucauld in Sorbonae-Plessaeo magisterii laurea donato gratulabundum Carmen[21]

Notae[recensere | fontem recensere]

E pagina fr:Charles de Lignières conversa. De auctoribus vide historiam eius paginae:[14].

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

VIAF

Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!