Cantharellus cibarius

E Vicipaedia

Classis : Agaricomycetes 
Ordo : Cantharellales 
Familia : Cantharellaceae 
Genus : Cantharellus 
Species : C. cibarius 
Cantharellus cibarius 
(Fr.) 1821  

Cantharellus cibarius[1] est fungus edulis generis Cantharelli familiae Cantharellacearum.

Fungus colore aureo ab Iulio mense ad Octobrem in silvis gignitur. Mycorrhizam cum radicibus piceae, pinus, quercus, fagi componit. Pileos ad 12 cm diametro habet. Stipites altitudinis ad 7 cm sunt et sursum sensim incrassantur et cum pileis concreti sunt, ut finis nulla appareat.

In Eurasia gignitur; species Americana propinqua Cantharellus lateritius est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel Agaricus cantharellus L., Merulius cantharellus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Cantharellum cibarium spectant.
Vide "Cantharellum cibarium" apud Vicispecies.
Situs scientifici: Tropicos • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • INPN France

Haec stipula ad mycologiam spectat. Amplifica, si potes!