Bellona (insula)

E Vicipaedia
Bellona est parva insula ad laevam; septentrionalem Insulae Rennell extremum dextra videtur. Ab NASA picta.

Bellona est insula in Rennell et Bellona Provincia in Insularum Salomonis. Longitudo est fere 10 km, latitudo 2.5 km. Area est fere 17 km².

Cultura Bellonana est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt.

Parte interiore uberrima et fertilissima, insula multos homines sustinet. Adsunt decem vici, ab latere occidentali ad latus orientale sic perscripti:

  • Matahenua/Matamoana
  • Hongaubea
  • Tongomainge
  • Ngotokanaba
  • Pauta
  • Ngongona
  • Ghongau
  • Ahenoa
  • Matangi
  • Nukutonga

In extremo insulae tractu occidentali sunt saxa sacra, apud locum Matahenua ('Terrae Facies') appellatum.

Nexus interni

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Sofus Christiansen. 1975. Subsistence on Bellona Island (Mungiki): A Study of the Cultural Ecology of a Polynesian Outlier in the British Solomon Islands Protectorate. Aarhus University Press. ISBN 9788748000902.

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!