Avatar (pellicula)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia


Avatar est pellicula ab Iacobo Cameron Canadiensi moderatore edita, quae ad genus rerum futurarum pertinet. Pellicula est gratissima compluribus totius mundi spectatoribus propter novas oculorum imagines personasque computatore factas, et prima pellicularum cunctarum munere venditionis facta est, cum iam paucis mensibus edita maximam totius historiae cinematographiae mercedem obtinueret.

De fabula[recensere | fontem recensere]

Cave: Argumentum detegetur

Fingitur pellicula anno 2154: homines, nostra Terra pollutione obruta ac abusu vastata, ad spatium cosmicum se vertunt et adiumento astronavium ad Pandoram appellunt, satellitem Polyphemi, in systemate Alphae Centauri. Incolit planetam quoddam intellegentium creaturarum silvicolarum genus quod se ipsum Navi vocat, quod tribubus divisum in cavis arborum excelsorum sedem habere solet, ac strictu nexu cum natura venando vivere.

Minerali quodam pretiosissimo in Pandora invento, Unobtainio appellato, homines societatem mercatoriam constituunt atque metallum ingens infra silvas Pandorae cavare incipiunt. Praeter pericula ferasque planetae beluas etiam aër veneficus, haud bonus respiratui hominum, obstat explorationi: milites hominesque scientiae igitur tantum extra aedificia oxygenium artificiosum spirando superesse possunt. Sed huic rei remedium scientia genetica iam posuit, cum creati essent corpora artificiosa commixtim a cellulis humanis Navique; quibus corporibus nomen datum est avatar. Quisque avatar suum tenere ac dirigere potest dum tute dormiens in capsa quadam, illi corpori impulsus recte a neuronis per nexum mentis transmittens.

Pandorae montes volantes in caelo.

Iacobus Sully est miles classiarius Pandoram missus cui crurum deficit usus ob vetus belli vulnus. Cum ipse deambulare non possit, suscipit potestatem corporis artificiosi fratris gemini sui post mortem eius, cui olim avatar destinabatur. Itaque, Iacobo dormiente aedificio mediae humanae stationis minerariae, avatar obambulat per silvas Pandorae ut satelles comitum et brevi tempore congreditur cum populo Navi. Magistratus stationis Iacobo iubent tribum Navi persuadere ut arborem vitalem suum relinquant, cum ingens Unobtainii conglomeratio facile cavatu illic succubet. Nisi Navi id facerent, armis vique eos homines cogerent. Tamen Iacobus fascinatus cultu modoque vivendi populi Navi, atque mulieri nomine Neytiri iam adfectu ligatus, ardue officium hoc explere potest. Cum homines impetum ferum faciunt erga Navi, ei est deligendum utri generi humano an Navi prodesse velle.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Deducitur Avatar (Anglice) de Avatara, nomine substantivo quod multum in Hinduismo valet, quod fere 'descensus' significat et quamque decem incarnationum dei Vishnus dicit. In pellicula, nomen istud corporibus artificiosis nexu mentis directis attribuitur, cum systema remoti imperii corporis incarnationi simile esse videtur.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]