Augustus Gulielmus Hupel

E Vicipaedia
Augustus Gulielmus Hupel.

Augustus Gulielmus (vulgo August Wilhelm) Hupel (natus Buttelstedt in oppido prope Vimariam in hodierna Germania die 25 Februarii modo vetere, 14 Februarii 1737; mortuus Paide (Theodisce Weißenstein) in hodierna Estonia die 7 Februarii modo vetere, 26 Ianuarii 1819) fuit scriptor, linguista, lexicographus, interpres, diurnarius, et estophilus Germano-Balticus.

Annos ab 1766 ad 1767, varias res pro Lühhike öppetus scripsit, quod erat primum periodicum Estonice publicatum, a Petro Ernesto Wilde editum. Anno 1771, Arsti ramat nende juhhatamisseks kes tahtvad többed ärra-arvada ning parrandada ('Librum ad medicos instituendos qui morbos conicere et curare velint', vel reapse 'Enchiridion diagnosticae et curationis valetudinis'), medicum librum definitivum, protulit.

Anno 1780, librum Ehstnische Sprachlehre für beide Hauptdialekte, den revalschen und den dörptschen, nebst einem vollständigen Wörterbuch, commentationem de grammatica Estonica, confecit. Prima impressio dictionarii contenti circa 17 000 vocabulorum descriptionumque eorum morphologiae comprehendit; impressio autem altera, anno 1820 prolata, circa 20 000 vocabulorum comprehendit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jürjo, Indrek. 2006. Aufklärung im Baltikum: Leben und Werk des livländischen Gelehrten August Wilhelm Hupel (1737–1819). Coloniae: Böhlau.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]