Astronauta

E Vicipaedia
Nialus Armstrong, primus homo qui in Luna spatiabatur (1969).

Astronauta[1] (in civitatibus OTAN) vel cosmonauta (in civitatibus pristini Foederis Varsoviensis) vel nauta sideralis[1] est homo, qui expeditionem in spatium cosmicum facit. Astronautae in astronavibus adeunt. In Russia viatores cosmi non astronautae, sed cosmonautae appellantur. Primus cosmonauta fuit Georgius Gagarin[2], qui astronavem "Vostok" gubernavit. Notabilissimus astronauta Americanus fuit Nialus Armstrong qui anno 1969 primus hominum pedem suum in solo lunari posuit. Qui, cum fecerat, celebre adagium effatus est: "ecce parvus passus homini, magnus saltus humanitati."

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Verbum "astronauta" moderne creatus est.
  2. Primum animal in spatium missum autem Laika canis die 3 Novembris 1957 fuit

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad astronautas spectant.