Artaxerxes II (rex Persarum)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Artaxerxes II (in lingua Persica antiqua Artaxšaçā; Graece Ἀρταξέρξης), qui 'Mnemon' quoque cognominatur, fuit rex Persarum ab anno 404 usque ad 358 a.C.n.. E stirpe Achaemenidarum ortus, Artaxerxes fuit filius Darii II uxorisque eius Parysatidis. Artaxerxes, anno 436 a.C.n. natus, patre mortuo anno 404 regnare coepit.

De seditionibus[recensere | fontem recensere]

Contra seditiones fratris Cyri necnon Thyis regis Paphlagonum et postea contra satraparum coniurationem feliciter pugnavit. Cyrus enim (a mercenariis Graecis inter quos Xenophonte adiutus) proelio ad Cunaxam anno 401 interfectus est; Thys a Datame captus in carcerem missus est; satrapae anno fere 361 a.C.n. debellati sunt. Etiam cum rege Cypri Euagora (391-380 a.C.n.) et Aegyptiorum regibus sibi rebellantibus bellum gessit.

De Graecis rebus[recensere | fontem recensere]

Post bellum Peloponnesiacum feliciter gestum Lacedaemonii Atheniensibus in Graecarum civitatum Asiae patrocinium succedere voluerunt. Inter alios rex Agesilaus II magnam expeditionem in Asiam contra Persas duxit. Tum Artaxerxes multa pecunia data Corinthios, Athenienses, Thebanos contra Lacedaemonios consociavit, quod belli Corinthii initium fuit (394 a.C.n.). Agesilaus in Europam redire coactus est patriae succurrendi causa. Pax sive 'Antalcidae' sive 'Regis' dicta quae Bellum Corinthium anno 387/6 a.C.n. finivit, Artaxerxem rerum Graecarum arbitrum faciebat. Tum enim omnes civitates in Asia positae in Persarum regum dicionem venerunt. Usque ad mortem simili modo[1] Artaxerxes Graecas civitates moderari potuit quod indignabatur Isocrates in Panegyrico[2].

Fontes Graeci antiqui[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Isocrates, de Pace 16.
  2. 120 sqq.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Darius II Nothus
Rex Persarum
404-358
Successor:
Artaxerxes III Ochus