Annuit coeptis

Latinitas bona
E Vicipaedia
Magnum sigillum Civitatum Foederatarum in chartacea dollarii nota depictum.

Annuit coeptis (sc. nostris Deus Optimus Maximus) est una ex duabus inscriptionibus Latinis quas exhibet magnum Civitatum Foederatarum Americae sigillum. (Altera autem illud est Novus Ordo Seclorum.) Quae verba ad origines Civitatum Foederatarum spectantia etiam in dollarii nota chartacea invenies.

Unde sumptum sit[recensere | fontem recensere]

Magnum Civitatum Foederatarum sigillum coloratum.

Quae sententiae, cum quisnam attulerit eas incertum sit, unde venerint luce clarius apparet. Ambae enim Vergilii sunt, qui in Aeneidis libro nono, versu 625. Ascanium filium Aeneae his verbis Iovem implorantem fecit: Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis. Iovis autem nomen iam dudum ab humaniorum artium peritis ad Iehovam translatum esse significandum satis notum est. Evenit ergo in sigillo Civitatum Foedaratum principia foederis illius cum originibus populi Romani comparari, sed ea lege, ut non ad Iovis altitonantis, sed ad Iehovae referantur favorem atque voluntatem.

Novus vero ille saeculorum ordo ad Vergilii eclogam quartam Christianis gratissimam spectat, quippe in qua Vergilius puerum divinum genitum iri praedixit, a quo nato aetas aurea in terris altera initium sumeret. Cecinit quidem versibus 4-7 haec:

Ultima Cumaei venit iam carminis aetas;
magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna,
iam nova progenies caelo demittitur alto.

– Vergilius

Est autem carmen illud Cumaeum oraculum Sibyllae, Virgo Iustitia, regna Saturnia aurea aetas. Unde innuitur in Civitatibus Foederatis quasi novam generis humani progeniem extitisse, per quam sub Iustitiae dicione novus atque felicissimus temporum ordo exoriretur.

De oculo[recensere | fontem recensere]

Hori oculus.

Oculus providentiae qui in summa pyramide Aegypti stat oculum omniscientem significat, qui in fabulis Aegyptiis commemoratur, sicut oculus Udiat et Hori oculus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Annuit coeptis spectant.