Aloisius Videgaray

E Vicipaedia
Aloisius Videgaray.
Wikidata Aloisius Videgaray
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Augusti 1968; Mexicopolis
Patria: Mexicum

Aloisius Videgaray, vulgo plene Luis Videgaray Caso (Mexicopoli natus die 10 Augusti 1968) est politicus Mexici.

Alumnus est instituti Technologici Autonomi Mexicani ubi postea professor fuit. Gradum doctoris ascendit apud institutum Technologiae Massachusettense. Professor fuit recentius universitatis Iberoamericanae. Secretarius a vectigalibus meruit iuxta regimen civitatis Mexici a die 16 Septembris 2005 usque ad 31 Martii 2009, gubernatore Henrico Peña Nieto. Quo ad officium praesidis Mexici omnis anno 2012 candidato, Videgaray ipse hanc candidaturam direxit, bono successu. Ergo minister a vectigalibus nationalis a die 1 Decembris 2012 merebat, sed, Donaldo Trump candidato Civitatum Foederatarum Mexicum petente, eventu controverso, Videgaray die 7 Septembris 2016 culpam sibi accipiens ab officio suo decedit. Die autem 4 Ianuarii 2017, Donaldo Trump mox ad officium praesidis Civitatum Foederatarum accessuro, Videgaray secretarius a rebus externis patriae factus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Luis Videgaray Caso": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)