Algologia

E Vicipaedia
Substantiae Papaveris somniferi pars gregis opiatorum sunt, quae potentissime dolorem levare possunt.

Algologia ( e verbis Graecis ἄλγος, 'dolor' et λόγος, 'doctrina') est scientia partim medica, quae dolori, effectui necnon curae eius studet. Munus principale eius procuratio doloris est. Medicina doloris potius ad algologiam ut disciplinam medicam spectat, et medicamentis, tractationibus medicis studet.

Fundata est algologia ab anaesthesiologo Italico et Americano Iohanne Iosepho Bonica (1917—1994).

Anno 1986 Ordo Mundi Sanitarius scalam doloris graduum trium doloris divulgavit:

  • Dolor lenis — tractatio sine opiatis, per opioidum
  • Dolor moderatus — tractatio per opioidum minus forte
  • Dolor gravis — tractatio per opioidum forte

Procuratio dolorum chronicorum non solum tractationem medicam, sed plurimas disciplinas requirit, ut psychologiam[1], psychotherapiam, physiotherapiam[2], ergotherapia, et ceteras.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De C. Williams A. C., Fisher E., et al. (Aug 2020). "Psychological therapies for the management of chronic pain (excluding headache) in adults". The Cochrane database of systematic reviews 8 (8): CD007407 
  2. Chimenti R. L., Frey-Law L. A., Sluka K. A. (Mai 2018). "A Mechanism-Based Approach to Physical Therapist Management of Pain". Physical therapy 98 (5): 302-14 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!