Alexander Büchner

E Vicipaedia
Alexander Büchner, litterarum Francogallicarum peritissimus, circa annum 1865

Alexander Büchner (natus die 25 Octobris 1827 Darmstadii, mortuus die 7 Martii 1904 Hannoverae) litterarum peritus Germanus fuit. Frater Ludovici Büchner scriptoris fuit.

Anno 1852 est creatus docens privatus ad universitatem Turicensem et anno 1857 officialis Reipublicae Francogallicae factus est. Anno 1862 tamquam professor ordinarius Cadomi de litteris Francogallicis praelectiones habuit.

Inter opera eius maximi momenti mentionis sint digna haec: »Geschichte der englischen Poesie« (Darmstadii 1855); »Französische Literaturbilder« (Francofurti 1858); »Jean Paul in Frankreich« (Stuttgardiae 1863); »Der Wunderknabe von Bristol« (Lipsiae 1861); »Chatterton«, »Lord Byrons letzte Liebe« (historiunculae, Lipsiae 1862) Lingua autem Francogallica pepigit ea opera: »L'école romantique et la jeune Allemagne«; »Le roman réalisteen Allemagne«; »Les comédies de Shakespeare« (Cadomi 1864); »J. A. Kryloff et ses fables« (Cadomi 1877); »Hamlet le Danois« (Lutetiae 1878); »Essai sur H. Heine« (Cadomi 1881); »Hoffmann et le Roi Carotte«. Una cum Leone Dumont psychologo convertit opus Ioannis Paul quod praetitulatur »Vorschule der Ästhetik« (1862).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heiner Boehncke, Peter Brunner, Hans Sarkowicz: Die Büchners oder der Wunsch, die Welt zu verändern. Francofurti 2008. ISBN 978-3-7973-1045-3.
  • Helge Dvorak: Biographisches Lexikon der Deutschen Burschenschaft. Band I: Politiker. Teilband 7: Supplement A–K. Winter, Heidelbergae 2013, ISBN 978-3-8253-6050-4, p. 168–170.
  • Matthias Gröbel: Die Geschwister Georg Büchners in der Revolution von 1848/49. Apud: Georg Büchner Jahrbuch, Bd. 12 (2009–2012). Berlin/Boston 2012, p. 371–406.
  • Matthias Gröbel, Manfred H. W. Köhler, Thomas Lange, Cordelia Scharpf: Fortschritt der Menschheit in der Entwicklung des Menschen. Georg Büchners Geschwister in ihrem Jahrhundert. Darmstadt 2013, ISBN 978-3-8844-3322-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]