Al-Ǧazīrah

E Vicipaedia

Al-Ǧazīrah (Arabice scriptum الجزيرة‎), est societas televisifica quae civitati Caturensi est et programmata nuntiorum in linguis Arabica Anglicaque in totum mundum diffundit. Vox Arabica ǧazīra significat insula et hic ad paeninsulam Arabicam refert.

Trames Arabicus anno 1996 coepit, trames Anglicus anno 2006. Etiam exstat trames in lingua Serbocroatica ab anno 2011 sed parte temporis programma Anglicum cum subtitulis Serbocroaticis diffunditur.

Societas de proclivitate iniustificata pro rectione Caturensi et pro Islamo sunnitico accusabitur. Ea respondit omnes opiniones referre, et enim e.g. perturbavit in terris Arabicis quia Israëliticos Hebraice loquentes interrogavit in programmate suo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Al-Ǧazīrah spectant.

Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes!