Aera vulgaris

Latinitas bona
E Vicipaedia

Aera vulgaris[1][2] sive aevum vulgare[3] est calendarium seu ratio annorum nominandorum formae a.C.n./p.C.n. identicae?. Adhibetur saepe ab eis qui aut in Christum fidem non dent, aut nomen eius scribere non velint cum necesse sit diem in fastis explicare.

Usus aerae vulgaris praefertur in nonnullis civitatibus et societatibus eruditionis, sicut American Anthropological Society.[4] In lingua autem Anglica, C.E. pro Common Era, Current Era, et Christian Era redditur.

Haec locutiones in libris Latinis saepe sic abbreviantur: aer. vulg. (aerae vulgaris), ante aer. vulg. (ante aeram vulgarem), vel a. aer. vulg. (anno aerae vulgaris).[5]

Primus usus Latinus[6] in Ioannis Kepleri libro Eclogae chronicae ex epistolis doctissimorum invenitur, qui ibi anno 1615 scripsit anno æræ nostræ vulgaris et anno vulgaris æræ[7].

Aera communis[recensere | fontem recensere]

Quamquam minus frequentes etiam exstant locutio aera communis (aerae communis loco post Christum natum ac ante aeram communem loco ante Christum natum) et abbreviationes aer. comm. ac ante aer. comm.[8]

Aera Dionysiana[recensere | fontem recensere]

Aera vulgaris denique etiam aera Dionysiana appellatur, de nomine auctoris sui qui erat Dionysius Exiguus.[9] Aera Dionysiana ne confundatur cum periodo Dionysiana quae est periodus paschalis 532 annorum Iulianorum.[10]

Tabula acronymorum in nonnullis sermonibus[recensere | fontem recensere]

Hic vides tabulam cum acronymis aerarum Christianae vulgarisque in nonnullis sermonibus (ac nexibus intervicipaedianis ab acronymis exemplarissimis?):

Latine a.C.n. p.C.n. ante aer. vulg.
ante aer. comm.
aer. vulg.
aer. comm.
Anglice B.C., BC
(B. C.)
A.D., AD
(A. D.)
B.C.E., BCE C.E., CE
e.v. [era vulgaris][11]
Arabice
ق.م.
م.
ق.ح.ع.
ح.ع.
Batave v.Chr. n.Chr. v.g.j.
v.o.j.
v.d.g.j.
g.j.
n.o.j.
n.d.g.j.
Esperantice a.K. p.K. a.K.E. K.E.
Francogallice av. J.-C. apr. J.-C. av. n. è.
av. è. c.
AEC
de n. è.
è. c.
EC
Hispanice a. C. d. C. a.e.c.
a.e.v.
d.e.c.
e.c.
e.v.
Iaponice 西暦前[12] 西暦[12] (共通)紀元前 (共通)紀元
Islandice f.Kr. e.Kr. f.o.t. e.o.t.
Italiane a.C. d.C. a.e.v.
a.e.c.
p.e.v.
e.v.
e.c.
Neograece π.Χ. μ.Χ. π.Κ.Χ.
π.Κ.Ε.
π.Κ.Π.
Κ.Χ.
Κ.Ε.
Κ.Π.
Norvegice f.Kr. e.Kr. fvt. evt.
Polonice przed Chr. po Chr. p.n.e. n.e.
Russice до Р. Х. от Р. Х. до н. э. н. э.
Sinice 西元前[12] 西元[12] 公元前 公元
Suecice f.Kr. e.Kr. fvt
f.v.t.
f.v.t.b.
vt
v.t.
e.v.t.
Theodisce v. Chr.
(v. Chr. Geb., v. Chr. G.)
n. Chr.
(n. Chr. Geb., n. Chr. G.)
v. u. Z.[13]
v. d. Z.
u. Z.
n. u. Z.
n. d. Z.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ex annalibvs Cvriensibvs Memorabilia anni aerae vvlgaris MDCCXX. divvlgat et ad actvm oratorivm in Gymnasio Cvriensi ... habendvm omnes Mvsarvm existimatores ... invitat Io. Adam Fickweiler, rector
  2. Vide etiam formas Vulgarem Æram, ante Æram Vulgarem, ante Ær. Vulg., ante ær. vulg., ante Ær. Vulgarem, Ærae Vulgaris in opere Dissertatio historico-chronologica Christum anno ante aeram vulgarem IV exeunte natum esse contra celeberrimum P. Domin. Magnanum demonstrans (hic apud Google Books).
  3. "saeculo quarto obeunte et quinto ineunte vulgaris aevi": p. xxxi apud Internet Archive
  4. AAA Enchiridion Figurae Societatis Anthropologicae Americanae, 9 Septembris 2003.
  5. Vide (p. 111 apud Google Books); (p. 178 apud Google Books); Allgemeine deutsche Real-Encyklopädie für die gebildeten Stände (p. 1 apud Google Books).
  6. Livescience.com: Keeping Time: The Origin of B.C. & A.D..
  7. In pagina tituli et in fine praefationis (Textus apud Google Books).
  8. Sunt exempla locutionum æræ communis et ante æram communem (p. 157 et 197 apud Google Books) ac abbreviationum aer. comm. (p. 107 apud Google Books) et ante ær. comm. (p. 391 apud Google Books).
  9. In contextu Latino vide: Blossius Aemilius Dracontius, Dracontii Hispani Libellorum Biga, Lipsiae, anno 1651 (pag. prima); Ioannes Lavrentius Berti, Ecclesiasticae historiae breviarium, pars prima, Valentiae, anno 1788 (pag. 62). Deinde inveniuntur fontes e.g. in contextibus Anglico (hic, pag. 335), Theodisco (hic, pag. 181)(hic, pag. 65), Batavo (hic, pag. 151), Hungarico (hic, pag. 161).
  10. Großes vollständiges Universal-Lexicon aller Wissenschaften und Künste, Lipsiae et Salinis Saxonicis, anno 1741 (pag. 435/436).
  11. Thelema 101: Thelemic Calendar and Holidays (Anglice)
  12. 12.0 12.1 12.2 12.3 Ante aeram occidentalem/aerae occidentalis.
  13. Id praecipue in Re publica Democratica Germanica in usu erat.