Aelia Verina

E Vicipaedia

Aelia Verina (nata Verina saeculo 5, mortua anno 484) imperatrix Imperii Romani Orientalis et uxor Leonis I imperatoris fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Parentes Verina ignotae sunt, e Thracia orta est. Frater eius Flavius Basiliscus fuit, nepos Flavius Armatus. Leoni tum duci militum nupsit et tres liberos habuit: Ariadnam, postea uxorem Zenonis et Anastasii imperatorum, Leontiam et filium ignoti nominis.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cum Leo I die 7 Februarii 457 imperator coronatus esset, Verina uxor imperatrix nominata est et cognomen Aeliam accepit. Anno 466 Tarasicodissa, qui postea nomine Zeno imperavit, coniurationem Ardaburii ducis militum detexit et deinde Ariadnam filiam Verinae duxit. Anno 467 Leo eorum filius natus est, qui postea imperavit. [1]. Anno 471 Ardaburius et pater suus Flavius Ardaburius Asparus iussu Leonis I necati sunt et anno 473 Leo nepos Caesar et heres imperii nominatus est. Die 18 Ianuarii 474 Leo I mortuus est et Leo II Augustus proclamatus et iam die 29 Ianuarii Zeno consors imperii factus est. Leone II iam die 17 Novembris eiusdem anni morbo mortuo gener Verinae solus Augustus fuit. Mense Ianuario 475 autem Verina et Illus dux militum coniurationem contra Zenonem fecerunt, eum e Constantinopoli expulit et fratrem Basiliscum die 9 Ianuarii successorem nominavit. Sed cum Basiliscus amatorem Verinae Patricium, olim praefectum praetorio, necari iussit, quod eum aemulum imperii timuit, Verina clam Zenonis reditum paravit. Mense Augusti 476 Zeno imperator urbem Constantinopolin obsedit et expugnavit. Illum nunc Verina odio persequebatur, quod eam ad coniurationem persuasit et Patricii amatoris neci favebat. Annis 477 et 478 bis frustra eum necari conata est. Verina itaque a Zenone imperatore ex urbe in monasterium in Tarso urbe situm relegata est. Tum Illus eam in Isauria custodiebat. Anno 478/479 Flavio Marciano filius Anthemii imperatoris Occidentalis, maritus Leontiae, filiae Verinae Constantinopoli seditionem fecit. Anno 483 Illus ipse seditionem contra Zenonem fecit, Leontium ducem militum imperatorem proclamavit et Verinam in urbem Papyrium tulit, ubi Zeno seditiosos diu obsedebat. Initio obsidionis Verina mortua est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, T. 12/2, c. 69-70

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!