Adiunctio (musica)

E Vicipaedia
Usitatum adiunctionis exemplar in concerto vel aria Mozartiana. Sono Audire info
Travis picking.?[1]
Initium Sonatae pro Clavile 16 in C maiore, K. 545 Wolfgangi Amadei Mozart. Sono Audire info

Adiunctio,[2] vel subtilius succentus,[3] recentiore autem Latinitate etiam comitatus[4] sive concentus instrumentalis,[5] in musica est ars solitario instrumentali vel vocali sive gregi musico concinendi, saepe ductui appellato, modo sustinendo. Adiunctio ab exsecutore singulo (clavicene, organario, citharista) vel a grege integro—orchestra symphonica sive quadricinio fidium (in genere classico) sive grege faventi sive sectione rhythmica (in musica populari) sive magno grege sive concentu trium organorum (in iaz)—confieri potest.

Adiunctio haberi potest scaena, vel parte postica, qua melodia in parte antica fulcitur. Verbum adiunctio etiam adhiberi potest ad describendam musicam compositam, dispositionem, vel confectionem improvisam quae solitarium sustinet. In plurimis modis classicis, pars adiunctionis a compositore praeparata exsecutoribus partitura datur; sed tamen in iaz et quibusdam generibus musicae popularis, grex favens vel sectio rhythmica adiunctionem secundum exemplaribus quotidianis ex tempore componere potest—in casu parvi gregis caerulei vel gregis iazzici qui progressum caeruleum mensurarum duodecim canit—vel musici in magno grege iazzico, vel in spectaculo theatri musici, ex dispositione scripta canere possunt.

Ceterum adiunctor sive succentor est qui adiunctionem musicam agat. Nonnulli clavicenes? classici clari adiunctores facti sunt, non solitarii; quorum clarissimus a nonnullis Geraldus Moore existimatur, adiunctor carminum generis Lieder bene notus. In quibusdam scholis vel conservatoriis in Civitatibus Foederatis, nomen clavicen conlaborativus (Anglice collaborative pianist) vel artifex conlaborativus in locum nominis adiunctoris substituitur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Happy Traum, Fingerpicking Styles for Guitar (Oak Publications, 1974), 12. ISBN 0-8256-0005-7. Hardcover (2005): ISBN 0-8256-0343-9.
  2. Latinitate classica; "accompaniment . . . in music, adiunctio fidium voci." D. P. Simpson, ed., Cassell's Latin Dictionary, ed. 5a (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), p. 652).
  3. Mart. Cap. 1.11.
  4. Saeculo 19; HELF., in Morgan.
  5. Eichenseer in Morgan.