Abecedarium Phoenicium

Latinitas bona
E Vicipaedia


Litterae Phoeniciae cum transcriptione Latina

Abecedarium Phoenicium[1] vel - Punicum est abecedarium 22 litterarum quo antiqui Phoenices utebantur. Putatur anno circiter 1050 a.C.n. ortum esse ex abecedario Proto-Canaanitico. Adhibebatur ad linguam Phoeniciam, unam e famila linguarum Semiticarum, scribendam. Ex abecedario Phoenicio orta sunt abecedaria Graeca, Hebraica, Syria, Arabica et multa alia. Abecedarii Phoenicii, ut aliorum Semiticorum, proprium est tantum sonos consonantes litteris notare (vocales interdum matribus lectionis notabantur). Graeci primi abecedarium mutaverunt ut phonemata quoque vocalia litteris suis notarentur.

Anno 2005, Societas Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis Nationum Abeecedarium Phoenicium ut "Memoriam mundi" admisit.[2]

Inscriptio Phoenicia in Ahirami regis sarcophago anno fere 1000 a.C.n. confecto

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad abecedarium Phoenicium spectant (Phoenician alphabet, Phoenician script).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Scripturae linguaeque Phoeniciae": vide titulum. "Litterae Phoeniciae": p. 11. "Litterae Phoenicicae": vide p. 377 etc.
  2. situs Memoriae mundi