86 a.C.n.

E Vicipaedia

Annus 86 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (91 a.C.n.) · 90 a.C.n. · 89 a.C.n. · 88 a.C.n. · 87 a.C.n. · 86 a.C.n. · 85 a.C.n. · 84 a.C.n. · 83 a.C.n. · 82 a.C.n. · 81 a.C.n. · (80 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

Bellum Mithridaticum[recensere | fontem recensere]

  • Kalendis Martiis Athenae post longam obsidionem a Cornelio Sylla tandem expugnatae sunt, qui paucis post diebus Acropoli quoque capta de Aristione ceterisque Ponticorum fautoribus supplicium sumpsit. Paulo post et Piraeo potitus est unde hostes, Archelao duce, Chalcidem in Euboeam mari sese recepere (Sylla sequi non poterat, quia naves ei deerant).
  • Eodem anno Ponticus exercitus bis in Boeotia ad Chaeroneam et ad Orchomenum a Romanis victus est. Tum Archelaus, dux Mithridatis, ad Syllam transfugit et Pontici, Graeciam relinquentes, sese in Asiam et in insulas receperunt.
  • Dum haec in Graecia geruntur Romae Gai Marii fautores consulem Lucium Valerium Flaccum successorem Lucio Syllae dant, ad bellum Mithridaticum gerendum. At Sylla qui hostis publicus ab inimicis iudicatus erat exercitum suum novo proconsuli tradere recusavit.

Primum bellum civile Romanorum[recensere | fontem recensere]

  • Gaius Marius consul septimum Romae obiit. Cui Valerius Flaccus suffectus est atque statim in Asiam ad bellum Mithridaticum missus Syllae ut succederet. Etenim factio quae tum Romae dominabatur Syllae imperium abrogaverat atque eum hostem publicum esse decreverat.

Nati[recensere | fontem recensere]

Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove, vide etiam unam fere paginam in categoria Categoria:Nati 86 a.C.n.)

Mortui[recensere | fontem recensere]