440 a.C.n.
Annus 440 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Eventa[recensere | fontem recensere]
- Bellum inter Samios et Milesios ortum est. Samii ut qui participes Delii Foederis erant, auxilium a sociis Atheniensibus exspectabant. Pericles econtra Milesiis favit - sunt qui dixerint a Milesia Aspasia persuasus sed fortasse Samios magna classe validos rivales Atheniensium ad thalassocratiam esse iudicabat. Samios ob id ipsum secedentes adortus oligarchiam evertit et democratiam instituit, obsides exegit. Mox tamen a satrapa Pissuthne adiuti Samii exsules liberatis obsidibus in patriam redeunt ubi rerum rursus potiuntur. Tum Athenienses ducentas naves mittunt et Pericles Samum obsidere incipit.
Nati[recensere | fontem recensere]
Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)
Mortui[recensere | fontem recensere]
Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove)