300 (pellicula)

E Vicipaedia

300 est pellicula cinematographica anno 2007 in lucem data qua pugna ad Thermopylas inter Lacedaemonios (Spartiates) et Persas facta narratur. Pellicula est accommodatio libri nubeculati a Francisco Miller et scripti et delineati.

Controversia[recensere | fontem recensere]

Veritas rerum narratarum et praecipue depictio Persarum in controversiam adductae sunt. Nonnulli eruditi pelliculam esse plenam erroribus putaverunt et auctoritates civiles et religiosae Iraniae pelliculae creatores vituperaverunt quod Persas depinxerunt barbaros et agrestes homines, et Xerxem sicut androgynum vel effeminatum. De his creatores dixerunt pelliculam opus esse fictionis creatum ad spectatores recreandos.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!