Quantum redactiones paginae "Nationes mundi" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
Linea 80: Linea 80:
* [[Respublica Mediae Africae]]
* [[Respublica Mediae Africae]]
* [[Respublica Congensis]]
* [[Respublica Congensis]]
* [[Respublica Popularis Congensis]]
* [[Respublica Democratica Congensis]]
* [[Ruanda]]
* [[Ruanda]]
* [[Senegalia]]
* [[Senegalia]]

Emendatio ex 10:54, 18 Novembris 2009

Rotans Telluris globus.
Mappa mundi

Nationes mundi, hac in commentatione descriptae, sunt liberae mundi civitates, quae sui iuris imperiique reguntur. Hoc agendo definitioni Consociationis Nationum obtemperamus, quamquam a definitione commune Latina nationis aliquantulo discrepamus.

Civitas, ut Hobbes definit, "est persona una, cuius voluntas, ex pactis plurium hominum, pro voluntate habenda est ipsorum omnium; ut singulorum viribus et facultatibus uti possit, ad pacem et defensionem communem." Hoc est, civitas est omnes cives sensu abstracto qui cuncti eorum ius ad personam regnantem delegant, quae persona potest esse institutum publicum, magistratus, rex, etc..

Populus ab antiquitate dicitur omnes cuiusdam civitatis cives, sensu concreto, qui una omnes rei publicae magistratús cooptant. Gens et natio plerumque familiarum multitudo dicitur cognatarum per civitatem, natum, cultum, vel progeniem.

Olim Romani sicut Caesar et Cicero specialiter gentes dicebant tales qui in Imperio Romano vivebant, qui numquam propriam civitatem suam habuerunt, sed nomen quoddam communicabant. Exempli gratia erant gens Iulius et gens Aemilia.

Nationes autem dicebant specialiter qui extra Imperium vivebant, sicut Germani, vel qui olim civitatem suam habuerunt. Cicero qui appellabat Germanos, Gallos, Africanos et Hispanos "immanes ac barbarae nationes", ait "Omnes nationes servitutem ferre possunt, nostra civitas non potest."

Romanis quidem vocabulum natio idem significabat ut nobis hodie, quod demonstrat "Porticus ad Nationes" a Augusto factus, sic nominatus, qui habebat quattuordecim simulacra omnes nationes cognitas repraesentantia.

Verumtamen sensu latissimo vocabulum gens saepe sensum nationis quoque concludit, sicut terminus qui usquequaeque complectit omnes homines, familiae, gentes, nationes, et imperia. Maurus Servius Honoratus igitur de porticu scripsit:

"dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret. aptatque superbis postibus porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur 'ad nationes'. "

Imperio Romano victo, post medium aevum, iam saeculo XVII, multa nova regimina instituta sunt, ubi saepissime quodque regimen solam suam propriam gentem regebat. Philosophi ea aetate igitur varios regiminis status vel constitutiones distinguerunt, sicut imperii statum, nationis statum, civitatis statum, gentis statum.

  • imperii statum habet regimen quod multis gentibus vel nationibus imperat
  • nationis statum habet regimen cuius cives plerumque ab certa gente vel natione sunt
  • civitatis statum habet regimen cuius cives ab multis gentibus sunt, quod imperium super nullam gentem integram habet
  • gentis statum habet gens quae propria civitate caret

Possumus quoque simpliciter loqui de

Index nationum mundi

Africa

Africa anno 1570.
Africa anno 1595.
Africa anno 1660.
Africa anno 1890.
Africa anno 1910.

America Septentrionalis

Americae sive Novi Orbis, Nova Descriptio.Ortelius, anno 1595 (dicit annum 1587).
America Septentrionalis et Meridionalis anno 1705.

America Australis (seu America Meridionalis)

America Australis seu Meriodionalis anno 1606.

Asia

Tabula Ptolomei anni 150 (saeculo XV redescripta).
Tabula Rogeriana anni 1154.
Asia anno 1595.
Asia anno 1607.
Asia anno 1719.

Europa

Europa anno 1589.
Europa anno 1595.
Europa recens descripta?.

Oceania

Orbis terrarum descriptio anni 1689 quae multas insulas Oceani Pacifici ostendit.

Vide etiam

Fontes

  • Verborum thesaurus ad conversionem inter Latinam et Italicam linguas, scriptus a Luigi Castiglioni et Scevola Mariotti

Nexus Externi

Continentes

Formula:Link FA Formula:Link FA