Quantum redactiones paginae "Matthaeus (apostolus)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m bot mutat: ca:Mateu apòstol
Linea 47: Linea 47:


[[an:San Mateu apóstol]]
[[an:San Mateu apóstol]]
[[ang:Mattheus se Godspellere]]
[[ar:متى]]
[[ar:متى]]
[[arc:ܡܬܝ ܡܟܣܐ]]
[[arc:ܡܬܝ ܡܟܣܐ]]

Emendatio ex 05:10, 14 Novembris 2009

Sanctus Matthaeus

Sanctus Matthaeus, apostolus et evangelista, fuit discipulus Iesu Christi.

Vita

Filius Alphaei natus est in Galilaea. Publicanus a Romanis praefectus est ad cogendas pecunias.

Matthaeus, qui etiam dicitur Levi, probabiliter a Iesu appellatus est Matthaeus, cuius nomen idem valet atque donum Dei. Sanctus Petrus, exempli gratia, antea Simon dicebatur. Postquam vocatus est, reliquit officium exactoris, ut Iesum comitaretur in eius itineribus. Fuit testis mortis et resurrectionis Iesu; vidit eius ascensionem in caelum; et Spiritum Sanctum recepit die Pentecostes.

Matthaeus, ut Iudaeis praedicaret, scripsit primum evangelium lingua Aramaica, ut affirmavit Eusebius, sed exemplaria tantum superfuerunt conversionis in lingua Graeca.

Traditur Matthaeum profectum esse in Aethiopiam et, deinde, in Persiam, ubi martyrium subiit.

dies festus

Sanctus Matthaeus celebratur a Ecclesia Catholica die 21 Septembris.

Vocatio Sancti Matthaei

Vocatio Sancti Matthei

In ipsius evangelio Sanctus Matthaeus suum describit vocationem a teloneo ad apostolum Iesu:

Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius.
Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ”.
At ille audiens ait: “ Non est opus valentibus medico sed male habentibus. Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores”. Mat 9,9-13

Vide etiam

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Matthaeum spectant.
Evangelistae quattuor canonici
Quattuor evangelistaeae
Quattuor evangelistaeae

Matthaeus · Marcus · Lucas · Ioannes